# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 349.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, Sermon 349. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/349.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/349.1

CAPUT PRIMUM. — 1. Charitas alia divina, alia humana. Charitas humana, alia licita, alia illicila. De charitate nubis paulo ante Apostolus loquebatur, cum cjus Epistola legeretur: et eam nobis sic commendabat, ut intelligeremus caetera omnia, quamvis magna Dei dona, sine illa nihil prodesse. Ubi autem ipsa cst, sola esse non potest. Et nos ergo vestræ Charitati sermonem de charitate reddamus. Charitas alia est divina, alia humana: alia csl humana licita, alia illicita. De his ergo tribus charitatibus vel dilectionibus; duo enim nomina habel apud Latinos, quæ græce ἀγἀπη dicitur; quod Dominus donaverit dicam. Haec ergo pruna est distributio mea, quod dixi, aliam bumanam, aliam divinam esse charilatem: eamdemque humanam in duo distribui. quod alia sit licita, alia illicita. Prius ergo loquor de humana licita, quæ non reprehenditur: deinde de humana illicita, quæ damnatur: tertio de divina, quæ nos perducit ad regnum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
