# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 349.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, Sermon 349. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/349.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/349.2

CAPUT II. — 2. De humana charitate licita. Ut ergo breviter insinuem, licita est humana charitas, qua uxor diligitur; illicita, qua meretrix vel uxor aliena. In foro enim et plateis magis licita charitas diligitur quam meretrix I: in domo Dei, in templo Dei, in civitate Christi, in corpore Christi, etiam meretricis amor ad gehennas amantem perducit. Licitam ergo cLaritatem habete: humana cst; sed, ut dixi, licita est. Non solum autem ita licita est, utconcedatur: sed ita licita, ut si defuerit, reprehendatur. Liceat vobis humana charitate diligere conjnges, diligere filios, diligere amicos vestros, diligere cives vestros. Omnia enim ista nomina habent necessitudinis vinculum, et gluten quodam modo charitatis. Sed videtis istam charitatem esse posse et impiorum, id cst, Paganorum, Judæorum, hæreticorum. Quis enim eorum non amat uxorem, filios, fratres, vicinos, affines, amicos, elc.? Hæc ergo humana est. Si ergo tali quisque crudclilatc effertur, ut perdat etiam humanum dilectionis affectum, et nou amcl filios suos, et non amet conjugem suam; nec inter homines numcrandus est. Non enim laudandus est qui amat filios suos; sed damnandus est qui non amat filios. Adhuc euim videat cum quibus debet ei esse dilectio ista communis. Amant filios et feræ: amant filios aspides, amant filios tigrides, amant fi- Hos leones. Nulla enim bestia Cet, quæ non filiis suis blande immurmuret. Nam cum terreat homines, parvulos fovet. Fremit leo in silvis, ut nemo transeat: intrat in speluncam, ubi habet filios suos, omnem rabiem feritatis exponit. Foris cam ponit, eum ipsa non ingreditur. Ergo qui non amat filios suos cliam leone pejor est. Humana sunt ista, et licita sunt.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
