# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 350.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, Sermon 350. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/350.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/350.1

Charitatis laus. Per eam divina doctrina sine errore comprehenditur, sine labore custoditur. Mandatum novum faciens hominem novum. Divinarum Scripturarum multiplicem abundantiam, latissimamque doctrinam, fratres mei,sine ullo errore comprehendit, et sine ullo labore custodit, cujus cor plenum est charitate: dicente Apostolo, Plenitudo autem tegis charitas (Rom, XIII, 10); et alio loco, Finis autem præcepti eat charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 2 (I Tim. 1, 5). Quis cstautcm finis præcc; Hi, nisi proccepti adimpletio? et quid est præcepti adimpletio, nisi legis plenitudo? Quod ergo illi dixit, Plenitudo legis est charitas; hoc eliam hic dixit, Finis præcepti est charitas. Nec dubitari ullo modo potest, quod lemplum Dei sit homo, in quo habitat charitas. Dicit enim et Joannes, Deus charitas est ( I Joan. IV, 8). Hæc autem dicentes Apostoli et nobis charitatis extr llentiam commendantes, non utique aliud, nisi quod comederanl, ructuare potuerunt. Ipse quippe Dominus pascens cos verbo veritatis, verbo charitalis, quod est ipse panis vivus, qui de cœlo descendit, Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem: ei iterum,In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si vos invicem dilexeritis (Joan. XIII, 5t, 55). Ille enim qui venit per crucis irrisionem carnis perimere corruptionem, etveiustatcm vinculi mortis nostræ suæ mortis novitate dissolvere, mandato novo fecit hominom novum. Res enim vetus erat, ut homo moreretur. Quod ne semper valeret in homine, res nova facta est, ut Deus moreretur. Sed quia in carne mortuus est, non in divinitate, per sempiteinam vitam divinitatis non permisit esse sempiternum interitum carnis. haque, sicut dicit Apostolus, Mortuus eat propter de((I) Alias, de Tempore oi) et in tomo nono. licta nostra, et resurrexit propter justificationem no ■ stram (Rom. IV, 25). Qui ergo contra mortis vetustatem attulit vitæ novitatem, ipse con Ira vetus peccatum opponit novum mandatum. Quapropter quisquis vetus peccatum vis exstinguere, mandato novo exstiugule cupiditatem, et amplectere charitatem Sient cnim radix omnium malorum esi cupiditas; ita cl radix omnium bonorum est charitas.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
