Latin
351.10.1 to 351.10.21
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.10.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
In eos qni pænitentiæ negligendæ exemplum ex aliis sumunt. A communione non prohibentur nisi sponte confessi, vel legitime convicti. Nemo arbitretur, fratres, propterea se consilium salutiferæ hujus pænitentiæ debere contemnere, quia multos forte advertit et novit ad Sacramenta altaris accedere, quorum talia erimina non ignorat. Multi enim corriguntur, ut Petrus: multi tolerantur, ut Judas: mulli nesciuntur, donec veniat Dominus, qui illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis (I Cor. iv, 5). Nam plerique propterea nolunt alios accusarc, dnm se per illos cupiunt excusare. Plerique autem boni christiani propterea tacent, et sufferunt aliorum peccata quae noverunt, quia documentis sæpe deseruntur, et ea qua ipsi sciUnt, judicibus ecclesiasticis probare non possunt. Quamvis enim vera sint quædam; non tamen judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a communione prohibere quemquam non possumus (quamvis hæc prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis), nisi aut sponte confessum, aut in aliquo sive sæculari. sive ecclesia. stico judicio nominatum atque convictum. Qnis enim sibi utrumque audeat assumere, ut cuiquam ipse sit et accusator et judex? Cujusmodi regulam etiam Paulus apostolus in eadem ad Corinthios Epistola breviter insinuasse intelligitur, cum quibusdam talibus commemoratis criminibus, ecclesiastici judicii formam ad omnia similia ex quibusdam daret. Ait enim: Scripsi vobis in epistola non commisceri fornicariis: non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exire. Non enim possunt homines in hoc mundo viventes, nisi cum talibus vivere: nec eos possunt luciifacere Christo, si corum colloquium convictumque vitaverint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens: Non est opus, inquit, sanis medicus, sed mate habentibus. Non enim veni vocare justos, sed peccatores (M atA. IX, 12 et 13). Et ideo sequitur Apostolus, et adjungit: Nunc autem scripsi tobis non commisceri.