# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.10.22-40

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 351.10.22 to 351.10.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.10.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.10.22

Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut matedicus, aut ebriosus, aut rapax; cum hujusmodi nec quidem cibum sumere. Quo enim mihi de his qni foris sunt judicare I? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? De his autem qui foris sunt, Deus judicubit. Auferte matum a vobis ipsis (I Cor. v, 9-i3). Quibus verbis satis ostendit non temere aut quomodolibet, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiæ communione: ut si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos quisque cvitando, ab Ecelesia ipse discedens, eos quos fugere vidotur, vinciat 2ad gehennam. Quia et ad hoc nobis sunt in Scripturis sanctis exempla proposita, vetut in messe, ut palea sufferatur usque ad ultirnum ventitabrum (Matth. m, 12); velut intra illa retia, ubi pisces bnni cum malis usque ad segregationem, quæ futura est in littore, id est, in line sæculi, æquo animo toterentur (Id. XIII, b7 50). Non enimcoutrarium est huic loco id quod alio loco dlcit Apostolus: Tu quis es qui judicas alienum servum? Suo domino stat, aut cadit (Rom. XIV, 4). Noluit enim hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vcl etiam extraordinario usurpato judicio: sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. Alioquin illud cur dixit, Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolii serviens, et cætera; nisi quia eam nominationem intelligi voluit quæ fit in quemquam, cum sententia ordine judiciario atque integritate profertur? Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia sæpe falso in quoquam crimine1 nomiuantur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
