# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.11.1-20

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 351.11.1 to 351.11.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.11.1

Adversus eoa qui pravis exemplis acquiescentes contemnunt pænitentiam. Præpositi fati non imitandi. Elegans similitudo. Non ergo illi, quos monemus agere poenitentiam, quærant sibi comites ad supplicium; nec gaudeant quia plures inveniunt.. Non enim propterea minus ardebunt, quia cum multis ardebunt. Non est enim hoc sanitatis certum consilium, sed malevolentiæ vanum solatium. An forte attendunt multos etiam in ipsis honoribus ecclesjasticis præpositorum et ministrorum non congruenter vivere sermonibus et Sacramentis, quae per cos populid ministrantur! miseros homines, qui hos intuendo Christum obliviscuntur! qui et tanto ante prædixit, ut legi Dei potius obtemperetur, quam imitandi videantur illi, qui ea quae dicunt non faciunt (Matth. xxm, 3): et traditorem suum tolerans usque in finem, etiam ad evangelizandum cum cæteris misit. Tam sunt autem isti absurdi et praeposteri et miseri, qui praepositorum suorum malos mores. imitari eligunt, quam per eos pradicata Domini præcepta servare; quam si quisquam viator remanendam sibi esse existimet in itiaere, cum viderit milliaria lapidea litteris plena viam docere, et non ambulare. Cur enim non potius, si pervenire desiderat, tales comites intuetur et consequitur, qui et viam bene demonstrant, et in ea perseveranter atque alacriter ambulant? Quod si isti desint, vel potius minus appareant, nam deesse non possunt: non enim sic quaerunt homines charitate studiosa quod prædicent ad imitationem, quomodo quærunt iniquitate suspiciosa quod murmurent ad deceptionem, partim non inveniendo bonos, dum ipsi mali sunt; partim timendo invenire, dum mali esse semper volunt. Sed tamen concedamus non apparere nunc homines dignos imitatione. Quisquis hoc putas, mente Dominum intuere, qui homo factus est, ut hominem vivcre doceret. Si habitat Christus in interiore homine per fidem in corde tuo, recordarisque illud quod Joannes ait, Qui dicit se in Christo manere, debet quemadmodum ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
