# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.11.21-48

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 351.11.21 to 351.11.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.11.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.11.21

11, 6): ita nee tibi dcerit quem sequaris, et cum te alius viderit, de bonorum inopia conqucri desinet. Si enim non nosti quid sit recte vivere, divina praecepta cognosce. Fortassis enim multi recte vivunt; sed propterea tibi nul.. lug recte vivere videtur, quoniam quid sit recte vivere ignoras. Si autem nosti, age quod nost!; ut et tu quod quæris habeas, et aliis quod imitentur ostendas. Christum animo attende, attende Apostolos, quorum novissimus est ille qui dicit, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Attende animo lot martyrum millia. Cur cnim te Natalitia eorum conviviis turpibus celebrare delectat, et eorum vitam sequi Ironestis moribus non delectat? Ibi videbis non solum viros, sed etiam feminas, poslremo pucros ct puellas, nec imprudentia decipi, nec iniquitate perverti, nec periculi timore frangi, nec sæculi amore corrumpi. Ita te non invenientem quid excuses, non solum præceptorum inevitabilis rectitudo, sed etiam exemplorum innumerabilis multitudo circumdabit. CAPUT V. — 12. Peccator nullus desperet, sed ad pænitentiam confugiat. Mutatio vitce et satisfactio pro commissis. Sed de utilitate ac salubritate pœnitentiæ, ut quod instituimus aliquando peragamus: si jam de sanitate desperans addis peccata peccatis, sicut scriptum est, Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3): noli contemnere, noli desperare; clama etiam de profundo ad Dominum, et dic ei: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem obsecrationis msæ. Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Quoniam apud te propitialio est (Paal. CXXIX, 1-4.). De tali profundo Ninivitæ clamaverunt, et hanc propitiationem invencrunt: faciliusque est evacuata comminatio Prophetæ, quaai humiliatio pœnitentiæ (Jonæ III). Hic fortasse dicis: Sed ego jam baptizatus sum in Christo, a quo onmia mihi peccata praeterita dimissa sunt;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
