# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.11.49-74

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 351.11.49 to 351.11.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.11.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.11.49

vilis factus sum nimis iterans vias meas, et canis horribilis oculis Dei, conversus ad vomitum suum. Quo abibo a spiritu cjus? et a facie ejus quo fugiam? Quo, frater, nisi ad ejus misericordiam poenitendo, cujus potestatem peccando contempseras? Nemo enim recte fugit ab illo, nisi ad illum, ab ejus severitate ad ejus bonitatem. Quis enim locus te excipiet fugientem, ubi ejus praesentia te non inveniat? Si ascenderis in coelum, ibi est: si descenderis ad infernum, adest. Recipe ergo pennas tuas in directum, et habita in spe in extrema1 hujus sæculi: etenim illuc manus sua deducet te, et perducet te dextera sua (Psal. CXXXVIII, 7-10). Quidquid cnim feceris, quæcumque peccaveris; adhuc in hac vita es, unde te Deus omnino, si sanare nollet1, auferret. Cur crgo ignoras quia patientia Dei ad pœnitentiam te adducit (Rom. II, 4)? Qui enim clamando non tibi persuasit ut non recederes, parcendo clamat ut redeas. Intuere David regem: jam utique et ipse illius temporis sacramenta perceperat, jam utique circumcisus erat, quod patres nostri pro Baptisroo habebant. Nam ad hoc dicit Apostolus sanctum Abraham signaculum justitiæ fidei recepisse ( Id. IV, 11). Jam etiam unctus erat unctione venerabili, qua regale sacerdotium præfigurabatur Ecclesiæ. Repente autem factus et adulterii et hornicidii reus, non frustra tamcn de lam immani et abrupto profundo sceleris pœnitens clamavit ad Dominum, dicens: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Quo tandem merito, nisi quia item dicit: Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me eat semper? Quid autem obtulit Domino unde illum propitiaret sibi? Quoniam si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem uiique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 11, 5, 18, 19). Non solum ergo devote obtulit, sed eliam ista dicendo quid offerri oporteret ostendit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
