Latin
351.11.75 to 351.11.97
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.11.75-97
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim sufficit mores in melius commutare, et a factis malis rccedere; nisi etiam de his quæ facta sunt, satisfiat Deo per poenitentiæ dolorem, per humilitatis gcmitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis. Beati rnim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. v, 7). Nou enim dictum est, ut tantum abstineamus a peccans: Sed et de prœteritis, inquit, deprecare Dominum, ut tibi dimittantar (Ecc/i. xxi, 1). Et Petrus jam crat (idclis, jam in Christo et alius baptizaverat. Intuere ergo Petrum præsumentem accusatum, timentem vulneratum, flentem sanatum. Jam eliam post advenlum de cæsio Spiritus sancii, quidam Simon pecunia voluit cumdem Spiritum sanctum emere, scelcralissimum et impium mercimonium cogitans, jam baptizatus in Christo: et tamen pœnitentiæ consilium ab ipso Petro correptus accepit (Act. vin, 13-22). Dicit eliam apostolus Paulus, qui utique fidelibus mittebat Epistolas: Ne iterum cum venero ad vos, humiliet me Deus, et lugeam murltos ex his qui ante peccuverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia et luxuria, et fomicatione quam gesserunt (II Cor. XII, 21). Circumstant ergo nos et præcepta recte faciendi, et exempla non tantum recte facientium, sed eliam poenitentium ad recipiendam salutem, quæ fuerat. amissa peccando. Sed fac incertum esse utrum ignoscat Deus. Quid perdit, cum supplicat Deo, qui salutem perdere non dubitavit, cum offenderet Deum? Quis enim certus est quod eliam imperator ignoscat? Et tamen pecunia funditur, maria transmeantur, procellarum incerta subeuntur; et pene ut rnors evitetur, mors ipsa suscipitur. Supplicatur deinde per homines homini: sine dubitatione fiunt ista, cum sit dubium quo fine proveniant. Et tamen cerliores sunt claves Ecclesiæ, quam corda regum: quibus clavibus quodcumque in terra solvitur, etiam in coelo solutum promittitur (Matth. xvi, 19). Et multo est honestior humilitas qua se quisque humiliat Ecclesiæ Dei: et labor minor imponitur, et nullo temporalis mortis periculo mors aeterna vitatur.