# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.4.106-125

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 351.4.106 to 351.4.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.4.106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.4.106

cum loquerer eia, impugnabant me valde (Psal. CXIX,5-7). Non solum hominis fidelis, sed etiam evangelistæ firmissimi et martyris fortissimi hæc verba sunt. Nam inde est etiam illud Apostoli: Scimus enim, quia et si terrena nostra domus hujus habitationis dissolvatur, ædificationem habemus ex Deo, domum non manu factam, æternam in cælis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de cælo est, superindui cupientes: si tamen et induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (11 Cor. v, 1-4). Quid ergo cupimus, nisi ita non esse ut nunc sumus? et quid ingemiscimus, nisi poenitendo quia ila sumus? Sed quando ita non crimus, nisi terrena domo resoiuta, ut coelestem habitationem et animo et corpore totius hominis immutatione sortiamur? Quapropter et sanctus Job non ait esse tentationem in hac vita, sed hanc ipsam vitam tentationem dixit esse, ita loquens: Numquid non tentatio eat vita humana super terram? Quo in loco etiam mysterium lapsi hominis mirabiliter tetigit dicens: Tanquam servus fugiens dominum suum, et consecutus umbram (Job VII, t, i, sec. LXX). Non enim hæc vita dicenda est potius, quam umbra vitæ. Nec immerito fugitivus Adam post offensionem peccati abscondit se a facie Domini, tectus foliis arborum, quibus opacantur umbracula, tanquam fugiens Dominum suum, sicut dictum cst, et consecutus umbram. Pænitentiæ humilitas etiam justificatis necessaria. Quantumcumque justis, non gloriandi, aed pænitendi cautam semper adesse. Dispensatoribus verbi Dei et Sacramentorum unde pænitentiæ causa. Quae universa ad hoc dicta sunt, ne quis per Baptismum quamvil justificatus sit a prioribus peccatis, tamen superbire audeat, si nihil committat, unde ab altaris communione separetur, quasi jam de plena securitate se jactans; sed potius servet humilitatem, quae pene una disciplina christiana est: nec superbiat terra et cinis (Eccli.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
