# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.4.126-143

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 351.4.126 to 351.4.143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.4.126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.4.126

x, 9), donee ista nox tota transeat, in qua pertranseunt omnes bestiæ silvæ, catuli leonum rugientes, quærentes a Deo escam sibi (Psal. CIII, 21). In hanc escam Job ipse petitus est, qui dixit, Tentatio eat vita humana super terram. Etiam Dominus, In hac nocte, inquit, postulavit satanas vexare vos sicut triticum (Luc. XXII, 31). Quis itaque sanc mentis non ingemiscat i Cui non per pænitentiam sic esse displiccat? Quis non tota humilitate supplicans divino adjutorio se exaudibilem præbeat, donec transeat omnis ista tentationum malcrics atque umbra terrena: et ille qui nunquam deficit, etiam nobis illucescat sempiternus dies, et illuminet abscondita tcnebrarnm, et manifestet cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5)? Deinde quamvis se quisque glorictur sic habere corpus edomitum, ut mundo crucifixusabomni opere malo, in servitutem redacta membra castiget, ne jam regnet peccatum in ejus mortali corpore, ad obediendum dcsidcriis cjus; solum unum,.c- Tum Deum colat, nulli simulacrorum rituideditus, nullis sacris dæmnniorum irretitus, non accipiens in vanum nomen Domini Dei sui, quietem sempiternam certus exspectans, debitum honorem parentibus reddens, ncc cruentus homicidio, ncc fornicatione turpatus, nee furto fraudulentus, nec mendacio duplicatus, nec rei vel uxoris nlicnx concupiscentia sordidus; non in suis etiam rebus aut luxuria diffluat, aut arescat avaritia; non siI contentiosus, non sit contumeliosus, non maledicus; vendat postremo omnia sua, et det pauperibus, et sequatur Christum, atque thesauro cælesti radicem cordis infigat: quid videtur addi posse ad tam plenam justitiam? tamen nolo glorietur. Intelligat hæc omnia præstita sibi esse, non a se ciistere. Quid enim habet, quod non accepit? Quod si accepit, quid gloriatur, quasi non acceperit ( Ibid., 7 )? Eroget sane pecuniam dominicam: consulat proximo, sicut sibi sentit esse consultum Nec pulet satis esse servare integrum quod accepit, ne dicatur ei: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem: ne aufcratur ab eo quod accepit, ne projiciatur in tenebras exteriorcs (Matth.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
