Latin
351.4.60 to 351.4.81
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.4.60-81
Unproofread scanNot analysed yet
quis me liberabit de corpore mortis hujus? ct succurreret nobis, exaudiente illo qui erigit elisos, solvit compeditos, illuminat cæcos (Psal. CXLV, 7, 8), gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23, 25). CAPUT II. —2. Tria pænitentiæ genera. Prima pænitentia, ante Baptismum. Tres sunt autem actiones poenitentiae, quas mecum vestra Eruditio recognoscit. Sunt enim usitatæ in Ecclesia Dei, et diligenter attendentibus notæ. Una est quæ novum hominem parturit, donec per Baptismum salutare omnium præteritorum fiat ahlutio peccatorum: ut tanquam puero nato dolores transeant, quibus viscera urgebantur ad partum, et tristitiam lætitia consequatur. Omnis enim qui jam arbilcr voluntatis suae constitutus est, cum accedit ad Sacramenta fidelium, nisi eum poeniteat vitæ veteris, novam non potest inchoare. Ab bac poenitentia, cum baptizantur, soli parvuli suut immunes: nondum enim uti possunt libero arbitrio. Quibus tamen ad consecrationem remissionemque originalis peccati prodest eorum fides, a quibus offeruntur; ut quascumque maculas delictorum per alios, ex quibus nau sunt, contraxerunt, aliorum etiam interrogatione ac responsione purgentur. Verissime quippe in Psalmis plangitur, Ecce in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit (Psal, L, 7 ). Item quod scriptum est, non esse mundum in conspectu Dci, nee infantem, cujus est vita diei unius super terram (Job XIV, 4, sec. LXX ). Exceptis ergo talibus, de quorum ordine ac merito in futura illa, quæ promittitur, sorte sanctorum, velle amplius quærere, bominum modulum excedit; pie tamen creditur cis prodesse ad spiritualem salutem, quod ecclesiasticæ auctoritatis per totum orbem terrarum tam lirmo robore custoditur: cæterorum hominum nullus transit ad Christum, ut incipiat esse quod non erat, nisi cum pœniteat fuisse quod erat. Hæc prima pœnitentia præcipitur Judæis, dicente apostolo Petro, Pænitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in. nomine Domini nostri Jesu Christi (Acc.