# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.6.1-20

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 351.6.1 to 351.6.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.6.1

Peccata quotidiana omnes ex carnis infirmitate contrahimus. Lucta christianæanimæ. Quod si falsum est, unae quotidie tundimus pectora? Quod nos quoque antistitcs ad altare assistentes cum omnibus facimus. Unde etiam orantes dicimus, quod in tota isla vita oportet ut dicamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12). Non enim ea dimitti precamur, quæ jam in Baptismo nisi dimissa credimus, de ipsa fide dubitamus: sed uti que de quotidianis peccatis hoc dicimus, pro quibus etiam sacrificia eleemosynarum, jejuniorum, et ipsarum orationum ac supplicationum quisque pro suis viribus offerre non cessat. Quisouis itaque se diligenter attendens, nulla se ipsum adulatione scducil, satis intelligit cum quanto periculo mortis aeternas, et cum quanta penuria perfectæ justitiæperegrinetur a Domino; quamvis jam in Christo, hoc est, in via constitutus red ire conetur. Nam si non habemus peccata, et tundentes pectora dicimus, DimiUe nobis debiia nostra; ex hoc ipso certe et graviter nullo dubitante peccamus, cum inter ipsa Sacramenta mentimur. Quamobrem, in quantum Deo nostro fide, spe et charitate connectimur, et cum in quantum possumus, imitamur, non peccamus, sed filii Dei sumus: in quantum autem ex occasione carnalis infirmitatis, quia nondum morte resoluta, nondum resurrectione mutata est, motus reprehensibiles improbique subrepunt, peccamus. Quod utique fateri nos convenit; ne dura cervice, non languoris nostri sanitatem, sed damnationem superbiae mereamur. Unde utrumque verissime scriptum est: et, Qui natu est ex Deo, non peccat (I JoaM. III, 9); et quod ill eadem Joannis Epistola legimus, Si dixerimus quia peccatum non habens, nosmetipsos decipimus, et veritas in nobis non est (Id. I, 8). Illud enim ex primitiis novi hominis, hoc eX reliquiis veleris dictum est: utrumque enim ngimus in hac vita. Paulatim autem novitas accedit, et paulatim vetustate cedente succedit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
