# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.8.24-46

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 351.8.24 to 351.8.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.8.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.8.24

dans metuentibus se significationem, ut fugiant a facie arcus (Psal. LIX, 6). Exceptis enim eis qui cum illo etiam judicabunt, quibus et promisit, dicens: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duocteccim tribus Israel (Malth. xix, 28). In quo numcro judicantium omnes intelliguntur, qui propter Evangelium omnia sua dimiserunt, et secuti sunt Dominum. Duodenarius quippe numerus ad quamdam universitatem refertur. Non enim Paulus apostolus ibi non erit, quia inter illos duodecim non fuit. Exceptis ergo illis, quos eliam nomine Angelorum significavit, quando ait, Gum venerit Filius hominis judicare cum Angelis suis. Angeli cnim utique nuntii sunt. Nuntius autem rectissime accipimus omnes qui salutem cœlestem hominibus nuntiant. Unde etiam Evangelistæ boni nuntii possunt interpretari: et de Joanne Baptista dictum est, Ecce mitto angelum meum ante faciem tuum (Malach. III, 1). Ilis ergo, ut dicere coeperam, exceptis, cætera omnium hominum multitudo, sicus in ipsius verbis Domini manifestum est, in duas par tes dividetur. Positurus est enim oves ad dexteram hædos ad sinistram: et dicetur ovibus, id est justis Venite, benedicti Patria mei, percipite regnum quoa vobis paratum eat a constitutione mundi. De hoc utique regno dixit Apostolus, cum enumeraret opera mala, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Audi quid audiant qui a sinistris erunt: Ite, inquit, ir. ignem æternum, qui præparatu eat diabolo et ungelis ejus (Matth. xxv, 31-41). Quapropter, præsumere quis audeat1 de nomine christiano, et non cum omni obedientia cl timore audiat Apostolum dicentem, Hoc enim scitote, cognoscentes,quoniam omnis fot nicator, aut immundus, aut avarus, quod eat idolorum servitus, non. habet hæreaitatem in regno Christi et Dei? Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit tra Dei in filios diffidentiæ. Nolite itaque effici participes eorum (Ephes. v, 5-7).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
