# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.9

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, Sermon 351. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/351.9

Pænitentia relapsis post Baptismum amplectenda. Quisquis ergo post Baptismum aliquorum pristinorum malorum opere obligatus tenetur, usque adeone sibi inimicus est, ut adhuc dubitet vitam mutare, cum tempus est, cum ita peccal et vivii? Nam utiquequod ita perseveranter peccat, thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. Quod autem adhuc vivit, patientia Dei ad pænitentiam eum adducit. Implicatus igitur tam mortiferorum vinculis peccatorum detrectat, alii differ I, aut dubitat confugere ad ipsas claves Ecclesiæ, quibus solvatur in terra, nt sit solutus in cœlo; et audet sibi post hanc vitam, quia tanlum christianus dicitur, salutem aliquam polliceri; nec veridico illo dominicæ vocistonitruocontremiscit, Non omnis qui dicit milii, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum (Matth. vn, 21)? Quid, ad Galatas idem apostolus, nonne talia enumerans codem fine concludit? Manifesta sunt, inquit, opera carnis, quæ sunt fornicationes, immunditiæ, luxuriæ, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, hæreses, invidiæ, ebrietates, comessationes, et his similia; quæprædico vobis, sicut prædixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. v, 19-21). Judicet ergo se ipsum homo in istis voluntate, dum potest, et mores convertat in melius: ne cum jam non poterit, eliam præter voluntatem a Domino judicetur. Et cum ipse in se protulerit severissimæ medicinæ, sed tamen medicinae sententiam, veniat ad antistites, per quos illi in Ecclesia claves ministrantor: et tanquam bonus jam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a praepositis Sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum; ut in oflerendo sacrificio cordis contribulati devotus et supplex, id tamen agat quod non solum ipsi prosit ad recipiendam salutem, sed etiam cæteris ad exemplum. Ut si peccatum ejus, non solum in gravi ejus malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiævidetur antistiti, in notitia multorum, vel etiam totius plebis agere pœnitentiam non recuset, nou resistat, non lethali et mortiferæ plagæ per pudorem addat tumorem. Meminerit semper, quod superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam ( Jacobi IV, 6). Quid enim est infelicius, quid perversius, quam de ipso vulnere, quod latere non potest, non erubescere, ct de ligatura ejus erubescere?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
