# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 353.2.1-31

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 353.2.1 to 353.2.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/353.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/353.2.1

CAPUT PRIMUM. — i. Baptizatos exhortatur. Innocentia morum retinenda. Humilitas sectanda. Omnium quidem aures et mentes, quos cura nostra complectitur, sollicili pastoris sermo compellat: verumtamen ad vos proprie nunc dirigitur, quorum recens infantia spiritualis generationis Sacramentorum cunabulis insignitur. Vobis enim maxime per apostolum Petrum sic divinum blanditur eloquium: Deposita ergo, inquit, omni malitia et omni dolo et adulatione et invidia et detractione, tanquam modo nati infantes ralionabile et innocens lac concupiscite; ut in illo crescatis in salutem, si gustastis quoniam dulcis est Dominus ( I Petr. n, 1-3). Proinde quia gustastis, nos testes sumus: nos vobis hanc suavitatem nutricis officio ministravimus. Agilc itaque admoniti sanctae instar infantiae, deponite malitiam, dolum, adulationem et invidiam ct detractionem. Hanc innocentiam sic tenere debetis, ut eam crescendo non amittatis. Quid est malitia, nisi nocendi amor? Quid est dolus, nisi aliud agere et aliud simulare! Quid est adulatio, nisi fallaci laude seductio? Quid est invidia, nisi odium felicitatis alienae? Quid est detractio, nisi mordacior, quam veracior reprehensio? Malitia malo dclectaiur alieno: invidentia et bono cruciatur alieno: dolus duplicat cor: adulatio duplicat linguam: detractio vulnerat famam. Hujus autem vestrae innocentia sanctitatis quoniam fllia est charitatis, non gaudet supcr iniquitate, congaudet autem veritali ( I Cor. XII., 6). Simplex ut columba, et sic astula ut serpens (Matth. x, 16), non studio nocendi, sed nocentem cavendi. CAPUT II.—Ad hanc vos exhortor. Talium est enim regnum cœlorum (Matth. xix, i4), humilium scilicet, hoc est, spiritualiter parvulorum. Non contemnatis, non abhorreatis. Magnorum est ista pusillitas. Superbia vero fallax infirmorum est magnitudo; quæ ubi mentem possederit, erigendo dejicit, inflando evacuat, distendendo dissipat. Humilis esse non potest nocens, superbus esse non potest innocens. Humilitatem illam loquor, quæ non vult perituris rebus excellere, sed aeternum aliquid veraciter cogitat, quo non suis viribus, sed adjuta perveniat 1.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
