Latin
353.2.32 to 353.2.49
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 353.2.32-49
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc malum cujusquam velle non potest, quo nequaquam bonum ejus augetur. Porro autem superbia continuo parit invidiam. Quis vero sit invidus, qui non ei malum velit, cujus bono cruciatur? Ergo et invidia parit consequenter malitiam: unde procedit et dolus et adulatio et detractio, et omne opus malum, quod pati nolis ab alio. Pia itaque humilitate servata, quæ in Scripturis sanctis sancta probatur infantia, securi eritis de immortalitate beatorum 2: T'alium est enim regnum cœlorum. Erga Deum multo maxime servanda innocentia. In Israelitis data baptizatis figura vitæ christianœ. Porro qui superbus in homines non est, multo maxime adversus Deum contumax esse non debet: quoniam si non est alicui faciendum quod quisque ab alio pati non vult, et nullus hominum vult inobedientem pati eum qui suo juri subditus fuerit; quanto magis cavendum est, ne in Deum quisquam talis existat, qualem in se existere hominem non vult? CAPUT III. —Fallunt proinde animas suas qui sufficere existimant, si quod sibi fieri nolunt, nulli hominum faciant, seseque vita luxuriosa ita corrumpunt, ut Deo facere conentur quod sibi ab homine fieri nolunt. Neque enim volunt a quoquam perverti domum suam, qui in se ipsis domum Dei miserabili caecitate pervertunt, surdi adversus Apostolum clamantem, Nescilis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei corrumpit, corrumpet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis νοs (I Cor. III, 16 et 17). Nemo se fallat. Quid ergo se putant servare circa alios honiines innocentiam stiam, cum sibi ita noceant, ut Deo careant habitatore, et puniantur ultore? Hinc etiam fit ut per noxias voluptates lapsi et effusi, non solum templa Dei esse desinant, verum etiam ruinæ fiant, in quibus habitant mala dsemonia, quibus supplicare, et quae colere incipiunt: fiuntque illis, ut dictum est, posteriora deteriora prioribus (Luc.