# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 353.2.50-69

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 353.2.50 to 353.2.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/353.2.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/353.2.50

XI, 26). Unde vos semine immortali regeneratos, sicut superius propter malitiosas nocendi cupiditates, quibus fit hominibus quod oderunt, ita postea propter turpes et illicitas carnis delectationes et nefaria sacrilegia, quibus homines nocere hominibus non v;. dentur, non eis faciendo quod nolunt, sed Deo non obediendo cui cuncta sunt subdita, ipsi dominorum Domino faciunt quod sibi a servulis suis fieri nolunt. idem ipse apostolus Petrus alloquitur, dicens: Christo ergo passo per carnem, et νοs eadem cogitatione armamini. CAPUT IV. — Quia qui mortuus eat carne, desiit peccare, ut jam non hominum desideriis9 sed voluntate Dei reliquum in carne vivat. Sufficit enim prœteritum tempus voluntates gentium consummasse in libidinibus, et voluptatibus, et comessationibus, potatione et nefandis idolorum servitutibus (I Petr. IV, 1-3). Sufficit enim præteritum tempus luteis operibus peccatorum, tanquam Ægyptiorum dominationi servisse. Jam mare Rubrum, Baptisma scilicet Christi sanguine consecratum, verum dejecit Pharaonem, Ægyptios interemit1: nihil de peccatis praeteritis tanquam de insequcntibus a tergo hostibus formidetis. De caetero cogitate vitæ hujus eremum permeare, et ad terram promissionis, supernam Jerusalem, terram viventium pervenire: ne verbi Dei contemptu tanquam mannæ. fastidio, corda vestra velut ora interiora desipiant; ne cibos concupiscentes j£gyptios de alimentis coelestibus murmuretis: ne fornicemini, sicut quidam illorurn fornicati sunt; et ne tentetis Christum, sicut quidam illorum tentaverunt. Si vobis fidem Gentilium sitientibus amaritudo aliqua resistentium, velnt aquarum illarum quas Israel non potuit bibere, occurrerit; imitata Domini patientia, velut injecto crucis ligno dulcescant. Si tentatio serpentina momorderit; conspecta illius exaltatione serpentis, tanquam mortis in carne Domini victæ atque triumphatae, codem crucis medicamento sanetur. Si adversarius Amalechita iter intercludere atque impedire conabitur, perseverantissima extensione brachiorum ejusdem crucis indicio superetur. Veri et germani estote christiani: nolite imitari nomine christianos, opere vacuos 2.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
