# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 354.3.135-165

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 354.3.135 to 354.3.165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.135

VIII, 51, 52). Ad voluntatem etiam princeps eorum exauditus est diabolus; a quo petitus Job tentandus non est negatus, ut esset ille probatus, iste confusus (Jvb I et II ). Ad voluntatem etiam Israelitæ exauditi sunt; et cum adhuc cibus esset in ore ipsorum, nostis qu;e consecuti Mot (Num. XI). Nolite ergo pro magno habere, exaudiri ad volontatem. Aliquando Deus iratus dat quod petis, et Deus propitius legat quod petis. Cum vero ea quæ Deus laudat, qure Deus præcipit, quæ Deus in futuro sæculo promittit, ab illo petitis; securi petite, et incumbite, quantum potestis, orationibus, ut sumatis. Illa enim propitio Deo conceduntur: Illa ejus non ira, sed misericordia largiuntur. Qunndo antem petitis temporalia, cum modo petite, cum timore petite: illi committite, ut si prosunt, det; si scit obesse, non det. Quid autem obsit, quid prosit, medicus novit, non apgrotus. CAPUT VIII. — 8. Conlra continentes superbos. Sunt ergo continentes hnmiles, sunt superbi. Non sibi promittant superbi regnum Dei. Excellentior locus est, quo ducit continentia: sed qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11). Quid quæris celsiorem locum appetitu celsitudinis, quem potes apprehendere retontione humilitatis? Si extollis te, Deus dejicit te: si tu dejicis te, Deus elevat te. Sententia Domini est: nec addi aliquid, nec detrahi potest. Usque adco autem eontinentes homines plerumque superbiunt, ut non solum quibuscumque hominibus, sed etiam parentibus ingrati sint, et adversus parentes extollantur. Quare? Quia illi genucrunt, isti nuptias contempserunt. Unde ingrati essent qui nuptias contempsissent, nisi illi genuissent? Sed melior est filius patre suo conjugato, quia ipse non duxit uxorem: et melior est filia matre sua maritata, quia ipsa non quæsivit virum. Si superbior, nullo modo melior: si melior, sine dubitatione humilior. Si vis te invenire meliorem, interroga animam tuam, si vidcs ibi inflationem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
