# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 354.3.200-220

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 354.3.200 to 354.3.220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/354.3.200

Mino. rem locum habebit mater in regno coelorum, quoniam maritata est, quam filia, quoniam virgo est. Majorem enim locum filia virgo, minorem locum mater maritata, ambæ tamen ibi: quomodo fulgida stella, obscura stella, ambæ tamen in caelo. Si vero mater tua fuerit humilis, tu superba: illa habebitqualemcumque locum, tu autem nullum locum. Et quis invenit alterum locum qui ibi non habuerit locum, nisi cum illo qui inde cecidit, stantemque dejecit? Inde cecidit diabolus, unde stantem dejecit hominem. Dejecit stantem: sed Christus descendens erexit jacentem. Unde te tamen erexit Dominus tuus, attende. Humilitate erexit, factus obediens usque ad mortem, humilia vit semet ipsum (Phil. II, 8). Princeps tuus humilis,et tu superbus?Caput humile, et membrum superbum? Absit. Non vult esse de corpore capitis humilis, qui amat superbiam. SI autem non fuerit, videat ubi crit. Ego nolo dicere, ne ampEius videar terruisse. Imo utinam terruerim, et aliquid egerim. Utinam qui sic fuerat, vel quæ sic fuerat, non sit ulterius. Utinam verba ista infuderim, et non effuderim. Totum sperandum est de misericordia Dei: quia qui terret, contristat; qui contristat, consolatur; sed si qui contristatus est, emendatur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
