Latin
354.3.28 to 354.3.53
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 354.3.28-53
Unproofread scanNot analysed yet
Verumtamen primum id noveritis, charissimi, in corpore Christi excellentiora membra esse non sola. Est enim conjugalis vita laudabilis, et habet in corpore Christi locum suum: sicut et in nostro corpore non ea sola habent locum, quæ excellentius locata sunt, sicut sensus in facie superiorem corporis partem occupaverunt; sed nisi pedes portarent, quidquid sublime est in terra jaceret. Unde Apostolus dicit: Et quæ inhonesta sunt nostra, magis necessaria sunt. Dees temperavit corpus, at non essent scissuræ in corpore (I Cor. xu, 23-25). Novimus autem membra Christi, quæ conjugalem agunt v'tam, si membra Christi sunt, id est, si fideles sunt, si futurum sæculum vel sperant, vel exspectant, si norunt quare signum Christi portent, sicut novimus quod honorem deferunt vobis; novimus quod meliores esse vos judicant, quam ipsi sun! . Sed quantum vos illi honorant, tantum et vos mutuam honorificentiam eis præstare debetis. Si enim est in vobis sanctitas, timete ne perdatis eam. Unde? Per superbiam. Aliter perit sanctitas casti, si adulter fuerit; aliter perit, si superbus flat. Et audeo dicere, conjugalem agentes vitam, si tenent humilitatem, superbis castis meliorcs sunt. Consideret enim Charitas vestra quod dico: diabolum attendite, numquid ei in judicio Dei objiciendum est adulterium aut fornicatio? Nihil horum facit, qui non habel carnem, Sola eum superbia et invidia mittit in ignem æternum. CAPUT V. —5- Superbia invidia mater. Agnes virgo et Crispina mulier, ambæ martyres. ContInens cogitet quid sibi desit, nou quid adsit. Servo ergo Dei cui subrepserit superbia, continuo ibi est et invidia. Non potest superbus esse non invidus. Invidia filia est superbiæ: sed ista mater nescit esse sterilis; ubi fuerit, continuo parit. Ut autem non sit in vobis, hoc cogitate, persecutionis tempore non solam Agnen fuisse coronatam virginem, sed et Crispinam mulierem: et forte, quod non dubitatur, aliqui tunc de continentibus defecerunt, et mulli de conjugatis pugnaverunt, atque viccrunt. Unde non frustra dicit Apostolus omnibus membris Christi: Alter alterum existimantes superiorem sibi, et honore mutuo præveniente.