# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 356.11

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, Sermon 356. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/356.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/356.11

Lis inter Januarii filios, sponte finita. Quid ampfius quonriiis? Nisi quia me illud memini eliam promisisse, ut ad vos perferrem quid egissem inter duos, fratrem videlicet et sororem, filios Januarii presbyteri, quia orta inter illos fuerat controversia pecuniaria: sed tamen, sicut inter fratres, salva, Beo propitio, charitate. Promiseram ergo audire, ut inter illos quidquid esset, judicando finirem. Paravcram me judicem: sed antequam judicarem, ipsi undc judicaturus fueram, finierunt. Non inveni unde judicarem, sed unde lætarer. Acquieverunt omnino concorditer voluntati mese et consilio meo, ut pares essent in pecunia, quam reliquit pater eorum, Ecclesia renuntiante.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
