Latin
Sermon 356
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 356.12
Unproofread scanNot analysed yet
Obtrectatorum calumniæ sine rixa refellendæ. Post sermonem meum locuturi sunt homines; sed et quodlibet homines loquantur, qualicumque aura flante, perducetur inde aliquid ad aures meas. Et si fuerit tale, ut sit iterum necesse nos purgare, reapondebo detractoribus, respondebo maledicis, respondcbo incredulis, non nobis credentibus prepositis suis 1, ut potero, respondebo quod Dommus dederit: interim modo non est necesse, quia nihil forte dicturi sunt. Qui nos amant, libere gaudebunt: qui nos oderunt, tacite dolebunt. Tamen si linguas exercuerint, audient, Deo propitio, vobiscum responsionero nicam, non litem meam. Non enim homines nominaturus sum et dicturus, Ille hoc dixit, iste sic detraxit, cum fortasse etiam ad me falsa, quia et hoc potest fieri, perferantur. Verumtamen quascumque perlata fuerint, si oportere videbitur, loquar inde Charitati vestræ. Ante oculos vestros volo sit vita nostra. Scio quia quærentes licentiam male faciendi, quærunt sibi exempla male viventium, et multos infamant, ut socios invenisse videantur. Ideo quod nostrum est, fecimus: plus quid faciamus, non habemus. Ante oculus vestros sumus. Nullius aliquid desidcramus, nisi bona opera vestra.