# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 356.13

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, Sermon 356. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/356.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/356.13

In communem usum cedere vult, quæ clericis suis offeruntur a fidelibus. Augustini modestia. Et vos exhortor, fratres mei, si aliquid vultis clericis dare, sciatis quia non debetis quasi vitia eorum fovcre contra me. Omnibus offerte quod vultis, offerte de voluntate vestra. Quod commune erit, distribuetur unicuique sicut cuique opus crit. Gazophylacium attendite, et omnes habebimus. Valde me delectat, si ipsum fuerit præsepe nostrum, ut nos simus jumenta Dei, vos ager Dei. Ncmo det byrrhum, vel lineam tunicam, seu aliquid, nisi in commune 2: de communi accipio et milii ipsi, cum sciam commune me habere velle quidquid habeo. Nolo talia offerat Sanctitas vestra, quibus ego solus quasi decentius mar; ofleratmihi, verbi gratia; byrrhum pretiosum: forte decet episcopum, quamvis non deceat Augustinum, id est, hominem pauperem, de pauperibus natum. Modo dicturi sunt homines quia inveni pretiosas vestes, quas non potuissem habere vel in domo patris mci, vel in illa sæculari professione mea. Non decet: talem debeo habere, qualem possum, si non habuerit, fratri meo dare. Qualem potest habere preshyter, qualem potest habere decenter diaconus et subdiaconus, talem volo accipere: quia in commune aocipio. Si qiis meliorem dederit, vendo: quod et facere soleo; ut quando non potest vestis esse communis, pretium vestis possit esse commune. Vendo, et erogo paupcribas. Si hoc eum delectat, ut ego liabeam; talem del, unde non erubescam. Fateor enim vobis, de pretiosa veste erubesco: quia non decot hanc professionem, hanc.admonitionem, non decet hæc membra, non decet hos canos. Etiam illud dico: si forte in nostra domo vel in nostra societate æger est aliquis, vel post ægritudinem, ut necesse sit eum ante horam prandii reficere; non prohibeo religiosos vel religiosas mittere eis quod eis videtur ut mittaNt: prandium tamen et coenam extra ncmo habcbit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
