Latin
Sermon 356
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 356.2
Unproofread scanNot analysed yet
Unde Augustino visum est de suorum clericorum vita apud plebem agere. Audistis quid velimus: orate ut possimus. Contigit autcm quædam necessitas, ut hæc diligentius agerem: quoniam, sicut jam nostis, presbyter in nostra societate constitutus, quali societali perhibet testimonium lectio, quam modo, cum recitaremus, audistis, moriens testamentum fecit, quia habuit unde faceret. Rrat quod diceret suum, cum in ea societate viveret, ubi nemini licebat dicere aliquid suum, sed essent illis omnia communia. Si quis dilector et laudator noster apud detractorem nostrum prædicaret istam societatem, et diceret, Cum episcopo Augustino sic vivunt omnes cohabitatores ejus, quomodo scriptum est in Actibus Apostolorum: continuo ille detractor caput movens,dentem promovens, diccret, Ita vere sic ibi vivitur, quomodo tu dicis? Quare mentiris? Quare falsa laude honoras indignos? Nonne ibi modo in eorum societate positus presbyter testamentum fecit, et quod habuit quomodo voluit disposuit, et reliquit Certe omnia ibi sunt communia? certe nemo dicit aliquid suum? Sub his verbis quid agcret laudator meus? Nonne os cjus quasi plumbo oppilaret ille detractor? Nonne illum laudasse popniterct? Nonne reverentia perfusus et illius sermone confusus, vel nobis vel testa tori illi malediceret? Hæc fuit necessitas, ut ad istam diligentiam veniremus.