# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 356.44.1-24

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 356.44.1 to 356.44.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/356.44.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/356.44.1

Clericorum albo expungendum statuit, qui paupertatis propositum violaverit. Ecce dico, audistis, audiunt: Qui habere volucriL proprium et de proprio vivere, et contra ista præcepta nostra facere, parum est ut dicam, non mecum manebit: sed ct cloricus non erit. Dixeram enim, et scio me dixisse, quod si nollent suscipere socialem vitam nostram, non illis tollerem clericatum; sed scorsum manerent, seorsum viverent, quomodo nossent Dco viverent. Et tanen ante oculos posui, quantum malum sit a proposito cadere. Malui enim habere vel claudos 1, quam plangere mortuos. Qui enim hypocrita est, mortuus ea. Quomodo ergo quicumque voluisset extra mauere et de suo vivere, non ei tollerem clericatum: ita modo quia placuit illis, Deo propitio, socialis hæc vita, quisquis cum bypocrisi vixerit, quisquis inventus fuerit habens proprium, non illi permitto ut inde faciat testamentum, sed delebo eum de tabula clericorum. Interpellet contra me mille concilia, naviget contra me quo voluerit, sit certe ubi potuerit: adjuvabit me Deus, ut ubi ego episcopus sum, ille clericus esse non possit. Audistis, audierunt. Sed spero in Deum nostrum et misericordiam cjus, quia sicut disposilioncm meam istam hilariter acceperunt, sic eam pure fideliterque servabunt. Presbyter Barnabas. Dixi aliquid suum non habere presbyteros cohabitatores meus, inter quos est et preshyter Barnabas. Sed de illo audivi quædam fuisse jactata, ante omnia quod emit villam a dilccio ct honorabili filio meo Eleusino. Hoc falsum est; monasterio donavit ille, non vendidit. Ego sum testis. Quid amplius quæratis, ignoro. Ego sum testis: donavit ille, non vendidit. Sed dum non creditur donare polnissc, creditus cst vendidisse. Beatus homo, qui lam bonum opus fecit, ut non crederetur. Tamen vcl modo credite, el detractores audire libenter desinite. Jam dixi, ego sum testis. Dictum est dc illo (a) quod anno praposituræ sure pcr industriam debita fecerit, ut dum volo ego reddi debila, darem illi licentiam poscendi fundum Victorianensem: tanquam dixisset milii, Ut reddam debita mea, da mihi in decem annos fundum Victorianensem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
