Latin
356.44.25 to 356.44.49
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 356.44.25-49
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc falsum est. Sed fuit unde rumor nasceretur, fecit debita reddenda. A nobis reddita sunt partim, uude potuerunt. Remansit aliquid qnod non debebatur 1, etiam monasterio illi quod per ipsum Dens instituit. Cum ergo remansisset, coepimus quærere uude dcbitum redderemus. Ad conductionem ipsius fundi nullus accessil, nisi quadragiuta solidorum offerens pensionem. Scd vidimus fundum amplius posse. dare, ut celerius redderetur debitum; et commisi fidei ejus, ut de ipsa conductione lucra non requirerent fratres; sed quidquid daret fundus, de ipsis fructibus imputarent ad debitum. Fide agitur. Paratus est presbyter ut alium constituam, qui de fructibus fratribus reddat '. Ex numero vestro sit aliquis, cui hæc committam; ex numero ipsorum qui ad nos talia pertulerunt. Sunt enim in vobis homines religiosi, qui eum rumorem falso reprehensum esse doluerunt, et tamen crediderunt factum. Ex ipsis ergo aliquis veniat ad nos, suscipiat possessionem, omnes fructus preliis suis fideliter vendat, ut reddi possit facilius quod dcbetur, et hodie recedit inde cura presbyteri. Locus etiam ipse, ubi monasterium constitutum est a memorato honorabili lilio meo Eleusino, ipsi presbytero Barnabæ donatus est antequam ordinaretur presbyter; in ipso loco monasterium ins:iluil. Sed tamen quia nomine ipsius donatus erat locus, mutavit instrumenta, ut nomine monasterii possideatur. De fundo Victorianensi, ego rogo, ego hortor, ego peto, ut si quis religiosus est, fide agat, et exhibeat Ecclesiæ istam operam, ut cito debitum reddam. Qnod si nomo de laicis fuerit inventus, ego præpono alium, iste illuc non accedet. Quid vultis amplius? Nemo laceret servos Dei: quia non expedit lacerantibus. Servis Dei quidem merces falsis detractionibus crescit: sed crescit etiam poena detrahentibus. Non sine causa dictum cst, Gaudete et exsultate, quando detrahunt de vobis, dicentes falsa: quia merces vestra magna est in coelis (Matth.