# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 356.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, Sermon 356. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/356.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/356.6

Severus diaconus cæcus. Diaconus Severus sub qua Dei disciplina et flagello sit, nostis: lumen tamcn non perdidit menlis. Unam domum hic emerat propter matrem et sororem suam, quas de sua patria huc desiderabat adducere. Emerat autem non sua pecunia, quam non habebat; sed ex collatione rcligiosorum virorum, quos mihi quærenti etiam nominans indicavit. Dc ipsa a non possum dicere quid fecerit, aut quid disponat, nisi quia totum et ipse in mea posuit voluntate, ut quidquid ipse vellem, hoc inde fieret. Sed habet quasdam causas cum matre sua, quarum causarum me judicem posuit; ut cum illae causæ fuerint terminatæ, flat de ipsa domo quod ego voluero. Quid autem velle potero Deo regente, nisi quod justitia jubet, et pietas postulat? Habet eliam in patria sua aliquos agellos: disponit eos sic distribuere, ut etiain illic in illo loco positae pauperi largiatur Ecclesiæ. Hipponensis diaconus. Diaconus Hipponensis homo pauper est, quid alicui conferat, non babet: tamen de laboribus suis antequam esset clericus emerat aliquos servulos, hodie illos in conspectu vestro manumissurus est episcopalibus Gestis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
