Latin
Sermon 357
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 357.5
Unproofread scanNot analysed yet
Pia opera pro Ecclesiæ obtinenda pace. Jejunium solemne post Pentcosten. Hospitalitas in eoa qui Carthaginem veniunt collationis causa. Talia dicite ardenter, dicite leniter. Dicite ardentes fervore charitatis, non tumore dissensionis, et deprecamini nobiscum Dominum solemnibus jejuniis. Quae jain reddimus Deo, reddamus et pro causa. Jain enim jejunamus post Pentecosten solemniter: ct uliqne jejunareinus, etiamsi ista causa non esset. Quid ergo debemus fratribus nostris, quos in nomine Domini Dei nostri, medici nostri, curandos sanandosque suscipimus, illi offerentes ut sanentur, non nobis manus medici præsumentes? Sed quid facimus? Deprecemur ipsum medicum, jejunantes humili corde, pia confessione, timore fraterno. Exhibeamus Domino pietatem, fratribus charitatem. Crescant enim elcemosynæ nostræ, quibus exaudiantur facilius orationes nostræ 1. Hospitalitatcm sectamini. Tempus est: servi Dei veniunt. Tempus est, occasio est, quare perit? Attende quid habes in coenaculo domus tuæ2. Attende et sursum quid reponas, quid tibi serves, de quo thesauro solo securus es. Pone sursum, commenda non servo tuo, sed Domino tuo. Numquid illic times ne fur obrepat, neo efTractor invadat, ne hostis turbulentus eripiat? Fac ut habeas qnod tibi reddatur. Nec hoc tibi redditur 1, quod posueris. Feneratorem te vuit Dominus, scd suum, non proxinli tui.