Latin
359.2.63 to 359.2.82
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 359.2.63-82
Unproofread scanNot analysed yet
Noli timere, cum diues factus fuerit homo, neque cum multiplicata fuerit gloria domus ejus: quoniam cum morietur, non accipiet ea (Psal. XLVIII, 17, i8). Tene tu pauper quod non dimittas moriens, et quod acquiras in aeternum vivens. Tene justitiam, non te poeniteat. Contristaris quia in terra pauper es tu? Pauper hic tuit qni creavit terram. Consolatur te Dominus Dnus tuus, consolatur te Creator tuus, consulatur tc Redempt tuus. Consolatur te non avarus frater tuus. Dignatus est enim esse frater noster ille Dominus noster. Solus frater sine dubitatione fidissimus, cum quo concordia possidenda est. Dixi cum non avarum, et forte invenio avarum. Avarus est: scd nos vult habere, nos vult acquirere. Pro nobis tantum pretium drdit se ipsutn: nihil ad hoc prelium addi potest. Dedit pretium se ipsum, et factus est Redemuptor noster. Non enim sic se dedit pretium, ut nos inimicus dimitteret, et ipsum possideret. Dedit se morti, occidens mortem. Morte quippe sua mortem occidit, non morte occisus est. ; et morte occisa, liberavit nos a morte. Vivebat enim morientibus nobis mors, moriaur viventibus nobis, quando ei dicetur, Ubi est, mors, contentio tua (I Cor. xv, 55)?