# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 359.3.32-69

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 359.3.32 to 359.3.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/359.3.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/359.3.32

Faciemus ergo hic contra præceptum Domini? Imo faciamus secundum præceptum Domini, et mala petentibus inn demus, nec contra istam sententiam faciemus. Dictum est enim, Omni petenti te, da. Non est dictum, Omnia petenti te da. Omni petenti te, da: prorsus da; etsi non quod petit, tu tamen aliquid da: inalum petit, tu bona da. Fecit hoc Joseph. Non dedit quod petebat mulier impudica; et dedit tamen quod audire deberet, ne impudica esset exemplo suo: et ipse non incidit in foveam libidinis, et dedit consilium castitatis. Hoc enim rcepondit: Absit a me, ne hoc faciam domino meo, tre polluam torum ejus qui credidit mihi omnia in domo sua (Gen. XXXIX). Si servus nere emptus hanc fidem servavit domino, qualem debet conjux servare marito? Hoc erat admonere. Ego servus hoc non faciam domino meo: tu conjux debes hoc facere marito tuo? Dedit et Susanna, nec dimisit eas inanes, si impleri vellent consilio pudicitiæ. Non solum enim non consensit; sed et non tacuit quare non consensit. Si consenlio, inquit, vobis, pereo Deo; si non consentio, non effugio manus vestras: metius autem est in manus restras incidere, quam Deo perire (Dun. XIII). Quid est autem, Melius est in manus restras incidere, quam Deo perire? Vos Deo peristis, qui talia quæritis. Ergo hanc regulam tenete. Date quando petimini, etsi nou hoc quod pelimini. Hoc fecit Domiuus. Petebat ille, quid? Divisionem hæreditatis. Dedit Dominus, quid? Peremptionem cupiditatis. Quid petebat? quid accepit? Dic fratri meo, ut dividat mecum hæreditatem. Dic, homo, quis me constituit divisorem hæreditatis inter vos? Ego autem dico vobis, quid? Cavete ab omni cupiditate '. Et dico quare. Forlc enim dimidium hæreditatis ad hoc petis, ut ditescas. Audi: Hominis cujusdam divitis successit regio;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
