Latin
359.3.70 to 359.3.84
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 359.3.70-84
Unproofread scanNot analysed yet
successus magnos habuit, id est, multis fructibus fecundata est '. Et cogitavit apud se dicens: Quid faciam, quo congregem fructus meos? Et diligenter cogitans, Inveni, influit, quid faciam. Destruam veteres apothecas, faciam novas, imp/ebo eas. Majores enim faciam, quam crant vctercs. Et dicam animæ meæ: Habes multa bona; satiare, jucundare. Ait illi Deus: Stulte, qui valde tibi videris a esse cordatus: nosti cnim destrucre vetera, et ædificare nova, et tu in vetustate ruinæ remansisti, qui vetera in te ipso destruere debuisti, ut jam terrena non saperes: Stulte, quid dixisti? cui dixisti? Animæ tuæ dixisti, Jucundare, habes multa bona. Hac nocte repetetur anima tua, cui talia promisisti. Quæ promisisti, cujus erunt (Luc. XII, 13- 20)? Noli ergo timere, cum dives factus fuerit homo; quia non, cum morietur, accipiet ea.