Latin
Sermon 359
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 359.5
Unproofread scanNot analysed yet
Catholicorum propositum et voluntas pro Ecclesia pace. Quoniam hoc volumus et publica Gesta testantur: qnoniam hoc volucrimus, indices sunt non tantum sermones, sed litteræ nostræ datæ ad illos. Episcopatum amatis? Nobiscum habete. In vobis nihil odimus, nihil detestamur, nihil exsecramur, nihil anathemamus, nisi humanum crrorcm. Humanum, diximus, detestamur errorem, non divinam veritatem: sed quod Dei habetis, agnoscimus; quod vestrum improbum habetis, corrigimus. Signum Domini mei, signum Imperatoris mei, characterem legis mei, in desertore agnosco; quæro, invenio, admoveo, accedo, apprehendo, duco, corrigo dcsertorcm, non violo characterem. Si quis advertat, si quis attendat, hoc non cst litigare, sed amare. Diximus posse in una Ecclesia, paris causa, esse fratres concordes: speciosa enim res est concordia fratrum (a). Non posse euim duos esse episcopos. Diximus, ut ambo sedeant 1 in una simplici basilica; ille in cathedra, ille ut peregrinus; ille in cathedra christiana, ille in hæretica quasi collega juxta sedeat: rursus ille in congregatione sua præsideat 2, vicissim ille in sua. Paenitentiam prædicatam esse in remissionem peccatorum per onmes gentes ab Apostolis incipi. ntibus ab Jerusalem, dixinius. Quid respondebis huic Ecclesiæ, quae est per omnes gentes ab Apostolis incipientibus ab Jerusalem ædificata? Diximus: Ponamus omnino malam habuerit causam Cæcilianus 2. Unus homo malam causam habens, duo homincs, quinque, decem, præjudicabunt tot millibus fidelium loto orbe terrarum multiplici fecunditate diffusorum? Diximus ista. Credidit Abraham, et promissæ sunt ei omnes gentes: pecca• vit Caecilianus, et perierunt omnes gentes, ut plus valeat quod iniquitas commisit, quam quod veritas promisit? Dicta sunt hæc: leguntur. Omnino contra exempla divina, contra testimonia, qu:c asserunt Ecclesiam toto orbe terrarum diffundi, cujus Ecclesiae in nomine Donliui tenemus unitatem, nihil illi respondere potuerunt.