# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 359.7

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, Sermon 359. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/359.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/359.7

Mulli ex Donatistarum schismate conversi ad Ecclesiam. Et tamen de multis gaudemus. Mulli eorum fructuose victi sunt, quia nec victi sunt. Error bumanus victus est, homo salvatus est. Nam medicus non contundit cum aegroto; et si ægrotus facit cum medico, vincitur febris, ct sanatur ægrotus. Nam hoc inteudit medicus, vincere: hoc intendit et febris, vincere. Positus est quasi in mcdio aegrotus. Si viccrit medicus, salvus est ægrotus: si viccrit febris, In odetur aegrotus. in contentione ergo nostra contendebat medicus pro salute, pro febre contendebat ægrotus. Qui animadverterunt medici consilium, vicerunt, fcbrem superaverunt. Habemus eos sanos et gaudentes nobiscum in Ecclesia. Blasphemabant nos antea, quia fratres nos non agnoscebant: febris enim menlem turbavcrat. Nos tamen illos et detestantes nos, et sævientes in nos amamus, et saevientibus ægrotis servicbamus. Resistebamus, contendebamus, et quasi litigabamus; et tamen amabamus. Molesti enim suut omnes qui talibus languentibus serviunt; sed ad salutem molesti sunt.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
