# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 359.8

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, Sermon 359. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/359.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/359.8

Obstinatorum quorumdam inepta excusatio. Aliorum insania el furor. Invenimus autem homines aliquando pigros dicenles, Verum est, domine, verum est; non est quid dicere. Quid ergo? Veni, age. Pater meu. ibi est mortuus, mater mea ibi sepulta. Mortuum nominasti ct sepultum. Vivis, adhuc est cum quo loqui. Parentes tui christiani fuerunt in parte Donati: parentes eorum forte et ipsi chrisliani, avi aut proavi certe pagani. Qui ergo prinii facti suut christiani, cum extulissent parentes suos paganos, numquid contra veritatem frigidi fuerunt? numquid auctoritatem mortuorum parentum secuti sunt, et non potius mortuis parentibus vivum Christum praetulerunt? Si ergo hic vera unitas est, extra quam necesse est in alternum moriaris, quare mortuos parentes tuos sequi vis, mortuos tibi et Deo? Quid dicis? responde. Verum dicis, non est quid dicere. Quid vis faciam i Consuetudo nescio quæ tenet sibi homines tales. Lethargici sunt, contrario morbo laborant, dormicndo morituri sunt. Alii phrenetici sunt, molesti sunt. Nam etsi moriturus cst lethargicus, vel servienti sibi non est molestus. Phrenetici molesti sunt, qui mentem perdiderunt, et insani atque furiosi armati vagantur hac atque illac, quaerentes quos occidant, quos excæcent. Nova enini nubis nuntiata sunt, cuidam presbytero nostro linguam exsecucrunt (a). Isti phrenetici sunt. Excercenda est charitas, amandi et ipsi. Multi correcti fleverunt, multi correcti: nos novimus, ad nos venerunt de nuinero ipsorum furiosorum. Flent quotidie præterita sua, nec satiantur lacrymis attendentes eorum furorem, qui non digesta ebrietate vanitatis adhuc saeviunt. Ergo quid facimus? Talibus servire charitas cogit. Et quamvis molesti sumus utrique generi, et lethargicum excitando, et phreneticum ligando, ambos tamen amamus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
