# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 359.9.25-50

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 359.9.25 to 359.9.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/359.9.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/359.9.25

Facia est vobis hæc ecclesia: sed vos magis estis Ecclesia. Facta est vobis, quo corpora vestra intrent: sed mentes vestræ debent esse, quo Deus intret. Honorastis episcopum vestrum, ut hanc basilicam Florentiam (b) vocare velletis; sed Florentia ejus vos estis. Nam sic dicit Apostolus: Gaudium et corona mea vos estis in Domino (Phiiipp. IV, 1). Quidquid est in sæculo, vanescit, transit. Vita ista quid est, nisi quod Psalmus dixit: Mane sicut herba tranSiet, mane floriet et præteriet: vespere decidet, durescit et arescit (Psat. LXXXIX, 6)? Hoc est omnis caro. IdeoChristus, idco nova vita, ideo spes aeterna, ideo consolatio immortalitatis promissa, et in Domini carne jam reddita. A nobis enim assumpta est illa caro, quæ jam immortalis cst, et nobis quod in se implevit, ostendit. Propter nos enim carnem habuit. Nam propter se, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1 ). Quare carnem et sanguincm: ubi in Verbo? Quia vere nobis Compati voluit, et nos redimere, induit sc forma servi, et desCendit qui hic erat, ut appareret qui non aberat; cl voluit fieri homo qui fecit hominem, creari de matre, qui creavit matrem. Ascendit usque in crucem, mortuus est, Ct ostendit nobis quod noveramus, nasci et mori. Implevit in se humilis h;cc vetera nostra usitata et nota. Nasci et mori noveramus: resurgere et in æternum vivere non noveramus. Duo ergo nostra vetera humilis assumpsit: duo alia magna et nova excelsus implevit. Rcsuscitavit carnem, levavit in coelum carnem, sedet ad dexteram Patris. Caput nostrum esse voluit, caput pro membris clamavit: quia et cum hic esset, dixit, Pater, volo ut ubi ego sum, ibi siut et isti mecum (Joan. xvu, 24). Speremus hoc et de carne nostra, resuscitationem, commutationem, incorruptionem, immortalitatem, æternam mansionem: et agamus ut perveniamus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
