Latin
361.17.56 to 361.17.63
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.17.56-63
Unproofread scanNot analysed yet
Quam verum est quod sic venturus est dies ille, quomodo in diebus Noe? Quam multos sic inventurus est, et eos qui christiani appellantur! Ideo per tot annos aedificatur arca, ut evigilent qui non credunt (Gen. vi). Pcr centum annos illa ædificata est, et non evigilaverunt ut dicerent, Non sine causa horno Dei arcam ædificat, nisi quia imminet exitium generi humano; et placarent iram Dei, conversi ad mores qui placent Deo, quomodo feccerunt Ninivitæ. CAPUT XXI. —Fecerunt enim fructum pœnitentiae, et propitiaverunt iram Dei.