# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.8.1-20

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 361.8.1 to 361.8.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.8.1

CAPUT PRIMUM.— 1. Animadvertimus, cum Apostoli Epistola legcretur, laudabilem motum fidei charitatisque vestrae, quemadmodum exhorrueritis homines, qui putantes hanc solam esse vitan, quam cum pecoribus habemus communem, post mortem autem finiri totum quod est hominis, nec esse spem ullam vitæ alterius melioris, pruritum malarum aurium corrumpentes, dicunt: Manducemus et bibamus; cras enim morimur ( I Cor. xv, 32). Hinc ergo sumatur nostrae disputationis exordium, et hic sit nostri velut cardo sermonis, quo caetera, qu:e Dominus suggerere dignatus fuerit, referantur. CAPUT II.—2. Spes fidesque nostra, resurrectio mortuorum. Charitas nostra. Duœ quœstiones de futura resurrectione. Spes enim nostra est red rrecLio mortuorum: fides nostra est resurrectio mortuorum. Charitas etiam nostra est, quam praedicatio rerum quæ nondum videntur inflammat, et accendit desiderio, cujus magnitudine fiant corda nostra capacia beatitudinis quæ ventura promittitur, quamdiu creditur quod nondum videtur: charitas ergo etiam ipsa nostra, nec circa temporalia hæc et visibilia debet occupari, ut tale aliquid nos habituros in resurrectione speremus, quale modo, si contemnimus, melius vivimus mclioresque sumus, carnales videlicet voluptates atque deiicias. Sublata iUtque fide rcsurrectionis mortuorum, omnis intercidit doctrina christiana. Fundata vero fide resurrectionis mortuorum, non continuo securitas est de aniano christiano,nisi distinguatur vita illa quæ futura est, ab ista quæ transit. Itaque sic proponendum est: Si non resurgent mortui, nulla spes nobis est futuræ vitæ: si autem resurgent mortui, erit quidem vita futura; sed secunda quæstio est, qualis erit. Prima itaque disputatio est, utrum futura sit resurrectio mortuorum: secunda vero disputatio est, qualis futura est in resurrectione vita sanctorum. CAPUT III. — 3- In altera infidelis errat, inj altera christianus carnalis. Christianus auctoritatis pondere ducendus. Qni ergo dicunt mortuos non resurgere, christiani nou sunt: qui vero putant mortuos cum resurrexerint, carnaliter esse victuros, carnales christiani sunt.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
