# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.8.114-141

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 361.8.114 to 361.8.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.8.114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.8.114

secundum præsentiam corporalcm jam supra cælos ad dexteram Patris est: secundum præsentiam vero (idei in omnibus Christianis est. Et ideo ergo fluctuas, quia Christus dormit: hoc est, ideo concupiscentias illas, quæ excitantur flatibus male suadentium, non superas, quia fides dormit. Quid est, fides dormit.? Sopita est. Quid est, sopita est? Oblitus es eam. Quid ergo est excitare Christum? Excitare fidem, reminisci quod credidisti. Ergo recordare fidem tuam, excita Christum: ipsa fides tua juhehit fluctibus, quibus turbaris, et ventis perversa suadentium: statim discedent, statim omnia conquiescent; quia etsi non desistit malus suasor loqui, jam non commovet navcm, non fluctum cxcitat, non mergit vehiculum quo purlaris. Resurrectionis futuræ fides resurgente Christo satis comprobata. Totus orbis attestatur fidei nostræ. Omnia testimonium perhibent resurrectioni. Quid ergo facis cxcitans Christum? Quid tibi dixerat malus illc sermocinalorYQuid dixerat illecorruptor, corrumpens bonos Inoies per colloquia mala? quid dixerat? Certe hoc dixerat: Nemo inde rcycrsus cst, non audivi patrem meum non avum meum; redeat inde aliquis, dicat quid illic agilur. CAPUT VIII. --. Tu jam excitato Christo in navi tua, recolens fidem tuam, responde illi, et dic: Stulte, si pater tuus resurgeret, credercs; Dominus omnium rcsurrexit, et non credis? Unde cnim ita voluit mori et resurgere, nisi utomnes uni crederemus, ne a multis dccipcremur? Et quid faceret pater tuus, si resurgeret et loqueretur, iterum moriturus? Attende cum quanta ille potestate resurrexerit, qui jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. vi, 9). Ostendit se ipsum discipulis ct (idclibus suis: contrectata est soliditas corpoi is, cum parum esset quibusdam viderc quod mcmincrant, nisi etiam tangcrent quod videbant. Confirmata fides est, non solum in cordibus, sed eliam in oculis hominum.Ascendit ille, qui hæc demonstravit, in coelum, misit Spiritum sanctum discipulis suis, prædicatum est Evangelium.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
