Latin
361.8.142 to 361.8.164
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.8.142-164
Unproofread scanNot analysed yet
Si mentimur hæc, interroga orbem terrarum. Multa quæ promissa sunt, facta sunt: multa quæ sperabantur, impleta sunt: in fide christiana totus orbis viget. Non audent Christi resurrectioni detrahere, nec illi qui nondum Christo crediderunt. Testimonium in coelo, testimonium in terra: teslimonium ab Angelis, leslimonium ab inferis. Quid remansit, quod non clamet? Et tu dicis, Manducemus et bibamus; cras enim morimur! 9. Exemplum resurrectionis in semine. Sed tristis factus cs de sepullo charissimo tuo, quia non statim audisti voccm ejus. Vivebat, mortuus est: manducabat, jam non manducal: sentiebat, jam nun sentit: non iuterest gaudiis et lætitiæ vivorum. CAPUT IX. —Numquid plangeres semcn, quando arares? Si ergo esset quisquam ita rerum imperitus, qui qu ndo clToi tur semen in agrum, cl in terram mittitur, et fracta gleba sepelitur; si ergo esset quisquam ignarus rerum etiam proj futurarum, qui plangeret triticum, quia meminisset æstatis, ct cogilarct apud se dicens, Hoc frumentum, quod modo sepultum cst, quanto labore messum, apportatum, trituratum, purgatum, servabatur in horreo, videbamus cjus decorem, et gratulabamur; modo ablatum est ab oculis nostris; terram exaratam video, frumentum vero nec in horreo, nee hic cerno: frumentum quasi mortuum alquc sepultum lugubriter plangeret, fleret ubertim, attendens glebas et terram. ,messem autcm non videns: quomodo irrideretur a quibuslibelindoctis, sed in illa re non indoclis; imperitis quidcm aliarum rerum, peritis autem illius rei quam plangeret ille deformiter iinperitus? Et quid ei dicerent illi qui scirent, si forte propterea ipse plangebat, quin nihil horum sciebat? Noli esse tristis; hoc quod sepelivimus certe jam non est in horreo. non est in manibus nostris: veniemus ad agrum hunc, et de lectabit te ridere speciem segetis, ubi nunc plangis nuditatem arationis. Ille qui noverat quid esset de frumento venturum, et in ipsa aratione gauderet: ille vero incredulus vcl potius insipiens, et, ut verius dicam, inexpertus plangeret quidem forsitan primo, sed experto credens consolatus abscederet, et futuram messem cum experto speraret.