# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.8.165-194

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 361.8.165 to 361.8.194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.8.165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/361.8.165

CAPUT X. — 10. Resurrectionis nostræ exemplum in Christo. Omnis creatura loquitur resurrectionem. Evigilatio animalium. Novilunia. Frondes arborum. Sed solent videri per annos singulos messes: generis autem humani una ultima in fine sæculi messis assurget. Ostendi nunc oculis non potest: sed de uno principali grano datum cst experimentum. Dicit ipse Dominus, Si granum sic manserit, et non mortificatum fuerit, solum manebit (Joan. xn, 24), dicens dc sua mortificatione, quia multiplex futura est in illum credentium rcsurrectio. Exemplum datum est de uno grano, sed tale exemplum cui crederent omnIs qui grana esse vellent. Quanquam et omnis creatura loquitur resurreclioncm, si surdi non sumus: unde conjicere debemus quid in fine semel de genere humano facturus est Deus, cum tot similia quotidie videamus. Resurrectio Christianorum semel crit, somnus animalium et evigilatio quotidiana est. Dormire, morti simile est: evigilare, resurrectioni simile est. Ex hoc quod quotidie fit, crede quod semel futurum est. Luna pcr omnes menses nascitur, crescit, perficitur, minuitur, consumitur, innovatur. Quod in luna per menses, huc in resurrectione semel in toto tempore. Quomodo id quod de dormientibus quotidie, hoc de luna pcr singulos menses. Unde abeunt, undc redeunt frondes arboribus? in quæ secreta discedunt,dc quibus secretis adveniunt? Hiems est, certe nunc arborcs arentibus similes verno tempore virescunt. Nunc primum factum est, an et præterito anno ita fuit? Imo et praetcrito sic fuit, Interceptum est ab autumno in hieme, redit per vernum in æstate. Ergo annus redit in tempore, et homines, facti ad imaginem Dei, cum mortui fuerint interibunt. CAPUT XI. — H. Quomodo de terra quædam itistaurantur. Sed potest mihi aliquis dicere minus diligenter inspicicns mutationes instaurationesque rerum: Illa folia putruerunt, nova nascuntur. Pene autem coosidcrans videt quod et illa quae putresCunt, in vires terrae cedunt.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
