Latin
361.8.247 to 361.8.271
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.8.247-271
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si præcisi essemus, debuimus timere voces insultantium: non autem nus esse præcisos ille ipse testatur, qni Paulo, adhuc Saulo Ecclesiam persequenti, nit, Saule, Saule, quid me persequeris? Jam transierat per manns impietatis Judaeorum, jam inferna penetraverat, jam de sepulcro resurrexerat, jam in coelum ascenderat, jam dono Spiritus sancti credentium corda ditaverat alque firmaverat, ad dexteram Patris sedens interpellans pro nobis: non se iterum morti traditurus, sed nos de morte liberaturus, quid poterat perpeti a Saulo Sæviente? Unde illum manus illa tangebat, quamvis esset ille, sicut scriptum est, Spirans cædem (Act. ix, 4, 1)? In Christianos humi laborantes impetum facere poterat: in Christum autem quando et quomodo? Clamat tamen pro cæteris membris, et non dicit, Quid persequeris meos? si enim diceret, Quid persequeris meos? crederemus servos. Sed non tantum cohærent servi domino, quantum Christiani Christo. Alia est ista compago: alius ordo memborum, alia unitas charitatis. Caput pro membris loqui ur, ncque hoc saltem dicit, Quid persequeris membra mea? sed dicit, Quid me persequeris? Non tangebat caput, sed tangebat quod capiti junctum est. CAPUT XIV. —Jam sæpe diximus, sed quia similitudo apta est, et rem bene insinuat, repetenda est. Qui tc in turba calcat, pedem tuum premit, linguæ autem nibil facit. Quid sibi ergo vult, quod lingua clamat, Calcas me? Pressura pedis est, nulla linguæ læsio, sed una compago. Et si unum membrum patitur, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 2G). Si ergo lingua tua pro pede luo loquitur, Christus in coelo pro Christianis non loquitur? Non sic ergo loquitur lingua tua pro pede, ut dicat, Calcas pedem meum; sed, Calcas me, cum ipsa non lacta sil. Cognosce illum caput tuum, cum pro te de cælo loquitur, et dicit, Saule, Saule, quid me persequeris?