Latin
361.8.300 to 361.8.331
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.8.300-331
Unproofread scanNot analysed yet
manens in te Christus arripiet instrumentum suum linguam tuam, velut gladium suum, utens corde tuo et voce tua tanquam possessor inhabitans, resistet adversario, securum te faciet: tu tantum excita dormientem, id est, recordare oblitam fidem. CAPUT XVI —16. Christi resurrectione spem nobis resurrectionis merito allatam esse. Mortalitas Christi unde. Christus quomodo factus mediator. Peccata QUOmodo in Christo. Mortalitas pæna peccati. Modo enim quid dicturus sum, unde talibus responsurus sis? Non novum aliquid dicam, sed id quod credidisti. Excita ergo lidcm, et respondc dicenti, Christus solus potuit, nos non possumus: responde et dic, Ideo Christus potuit, quia Deus; ille utique, quia Deus. Si quia Deus, quia omnipotens; si quia omnipotens, cur desperabo quod poterit et in me, quod demonstravit in sc propter me? Deinde quaero unde resurrexit Christus. Respondebit, A mortuis. Quæro quare morLuus sit. Numquid enim Deus mori potest? Illa etiam divinitas Verbum æquale Patri, ars omnipotentis artificis, per quem facta sunt omnia, incommutabilis sapientia, in se ipsa manens, innovaus omnia (Sar. VII, 27), attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter (1d. VIII, 1), mori potuit? Non, inquit. Et tamen Christus mortuus est. Unde mortuus est? Videlicet quod nou rapinam arbitratus est cuse æqualis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Ante autem quid ait? Qui cum in forma Dei esset (Philipp. II, 6 et 7). Formam Dci acceperat, an in ca naturaliter crat I? Distinguit Apostolus. Cum formam De: diceret, esset dixit: cum formam servi nominaret, accipiens dixit. Christus ergo erat aliquid, accepit aliquid, ut cum illo unum essot quod accepcrat. In iorma Dei crat æqualis Deo, sicut evangelista ille piscator loquitur, Verbum erat in principio, et Verbum apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan.