Latin
361.8.356 to 361.8.371
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.8.356-371
Unproofread scanNot analysed yet
xv, 22), Portans ergo aliena peccata, Quæ non rapui, inquit, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5): id est, peccatum non habens moriebar. Ecce, inquit, veniet princeps hujus mundi, et in me nihil inveniet. Quid est, nihil in me inveniet? Non in me inveniet meritum mortis. Meritum enim mortis peccatum est. Quare ergo morieris? Sequitur, et dicit: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patria mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. xiv, 50, 31). Et surgit pergens ad passionem. Quare? Quia voluntatem Patris sui faciebat, non quia principi pcccalOrum aliquid debebat, in quo peccatum nulluln erat. Ergo Dominus noster Jesus Christus divinitatem secum attulit, mortalitatem autem a nobis assumpsit. Hanc accepit in utero virginis Ill. riæ, conjungens se ipsum Ycrbum Dei humanæ naturæ, tanquam sponsus sponsæ in. thalamo virginali, ut ipse tanquam sponsus procederet de thalamo suo (Paal. XVIII, 6).