Latin
362.3.1 to 362.3.21
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.3.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Dicendum qualis futura sit iustorum resurrectio. In memoria retinentes pollicitationem nostram, congruas etiam ex Evangdio et Apostolo fecimus recitari lectiones. Quicumque enim vestrum præterito sermoni adfuerunt, recordantur nobiscum propositam de resurrectione quæstionem in geminam disputationem a nobis distributam: ut primo dissereremus, propter cos qui dubitant, vel etiam qui negant, utrum futura sit resurrectio mortuorum; postea vero, quantum possumus, secundum Scripturas quæreremus, qualis in resurrectione futura sit viia justorum. In prima ergo parte ubi tractavimus quod resurgant mortui, tam diu sumus immorati, sicut meminisse dignainini, ut secundæ quæstioni tractandæ tempus deficeret, atque ita cam in hunc diem differre cogeremur. Hoc ergo a nobis debitum vestra poscit intentio, et nos reddendi tempus agnoscimus. CAPUT II. —Pariter ergo pia cordis intentione Dominum deprecemur, ut et nos opporume solvamus debitum, et vos salubriter recipiatis. Est enim hæc, quod fatendum est, major quastio: sed omnibus quæstionibus difficilibus fortior est charitas, cui omnes servire debemus, ut Deus qui hoc praecepit, omnes nostras difficultates in facilitatem gaudiumque convertat. i. Idem tractatur argumentum. Meministis esse a nobis illo die responsum quibusdam dicentibus, sicnt Apostolus eos arguit, Manducemus ei bibamus; cras enim morimur: subjungens et dicens, Corrumpunt bonoa mores colloquia mala; atque ita concludens, Sobrii eslote, justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reveretitiam vobis loquor (I Cor. xv, 32-34). Hæc verba apostolica omnes audierimus, et cordi mandaverimus: et quisquis audierit, et cordi mandaverit, opera indicent. Qui audit enim, tanquam ager est semen excipicns seminantis: qui autem cordi mandat, similis est glebam frangenti, et quod seminatum est opcricnti: qui autem secundum id quod audivit et cordi mandavit operatur, ipse est. qui surgit in messem, et fructum affert cum tolcrantia, aliud tricenum, aliud sexagenum, aliud centenum (Matth.