# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.3.123-148

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 362.3.123 to 362.3.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.3.123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.3.123

Omnia quæ gesta sunt, ut saJubrc aliquid audiremus, ut ntiracula fierent, ut Dominus noster nasceretur, esuriret et si. tiret, comprehenderetur, contumeliis afficerctur, vapularcl, crucifigeretur, moreretur, sepeliretur, resurgeret, intORtum ascenderet, omnia transierunt; et cum prædicantur, fidei nostræ actiones quædam temporales et transitoriae prædicantur. Numquid quia ipsæ transeunt, quod per eas ædificatur similiter transit? Inleudat enim Sanctitas vestra, ut videatis hoc per similitudinem. Architectus ædificat per machinas transituras domum mansuram. Nam in islo tam magno et amplo, quod videmus, adificio, cum instrueretur, machinæ fuerunt, quæ hic modo non sunt; quia quod pcr cas ædificabantur, jam perfectum stat. Sic ergo, fraircs, ædificabatur aliquid in fide christiana, et perfecta sunt quædam machinamenta temporalia. Dominus enim noster Jesus Christus quod resurrexit, transactum est; neque enim adhuc resurgit: et quod ascendit in caelum, transactum est; nequc enim adhuc ascendit. Quod autem in illa vita est, ubi jam non moritur, et mors ei ultra nun dominabitur (Rom. v, 9); quod vivit in æternum etiam ipsa in illo natura humana, quam suscipere, et in qua nasci, et in qua mori et sepeliri dignatus est, hoc ædificatum est, hoc semper manet. Machinae autem per quas ædificatum est. transierunt. Non enim semper in utcro virginali concipitur, aut semper de Maria virgine nascitur Christus, aut semper comprehenditur, aut semper judicatur, flagellatur, crucifigitur, sepelilur. Omnia hæc machinæ deputantur, ut ædificaretur per has machinas illud quod manet in aeternum. Hæc autem resurrectio Domini nostri Jesu Christi in coelo posita est. * CAPUT VIII. - 8. Ædificium cælestis Jerusalem habet fundamentum sursum. Christus et fundamentum nostrum, et caput. Attendat Charitas vestra ædificium mirabile. Ædificia quippe ista terrena pondere suo terram premunt, totusque nutus ponderum in ista structura magnitudine ad terram nititur, et nisi contincatur, ad iuferiora contendit, quo pondus adducit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
