# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.3.44-66

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 362.3.44 to 362.3.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.3.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/362.3.44

neque horrea sunt quae novimus, neque vascula. Nam si aliquid unuin tale esset, alterum aliquid non diceretur. Sed quia per similitudines hominibus notas, ut possunt, insinuantur incognita, ad hoc utrumque nominatum accipite, ut secretum intelligatis, et horrei nomine et vasculorum. Sed si quæritis quale secretum, audite Prophetnm dicentem, Abscondes eoa in abscondito vultus tui. CAPUT IV. — 4. Ad patriam fide suspiramus. Quæ cum ita sint, fratres, in hac adhuc vita peregrinamur, adhuc in illam nescio quam patriam fide suspiramus. Et quare nescio quam, unde cives sumus, nisi quia in longinqua peregrinando obliti eam sumus, ut patriam nostram possimus dicere nescio quam? Ilanc oblivionem expellit de corde Dominus Christus, rex ipsius patriæ, veniens ad peregrinos; et susceptione earnis divinitas ejus fit nobis via, ut per hominem Christum pergamus, et in Deo Christo mancamus. Quid ergo, fratres? secretum illud, quod nec oculus vidit, nee auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9), quo eloquio vobis explicaturi sumus, aut quo oculo nos visuri? Possumus aliquid aliquando nosse, quod eloqui tamen non possumus: quod autem non novimus, aliquando eloqui non valemus. Cum ergo fieri possit ut si ego illa nossem, eloqui ea vobis non possem; quanto difficilius eloquium meam erit, quando et ego, fratres, vobiscum per fidem ambulo, nondurn per speciem? Sed hoc ego, an et ipse Apostolus? Nam consolatur ignorantiam nostram, et aedificat fidem, dicens: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Unum autem, quæ retro oblitus, in ea quas ante sunt extentus, secundum intentionen. sequor ad palmam supernæ vocationis (Philipp. III, i3 et 14): unde se demonstrat in via esse. Et alio loco: Quamdiu sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
