Latin
362.3.96 to 362.3.122
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.3.96-122
Unproofread scanNot analysed yet
non attendat ad exiguum rivum, sed currat ad uberrimum fontem: quoniam apud cum est fons vitæ, in cujus lumine videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). CAPUT VI. —6. Christiano de resurrectione dubitare non licet. Quia ergo est resurrectio disputavimus, sic credimus, sic credere debemus, sic loquimur, quia sic credidimus, si christiani sumus, intuentes potentiam brachii Domini sternentis usquequaque superbiam gentium, et ædificantis hanc fidem tam late per orbem terrarum, quam promissum est multo antequam fieret: haec intuenles, acdilicamur ad credendum ca quoe nondum videmus, ut ipsam visionem mercedem fidei recipiamus. Cum ergo manifestum sit fidel nostræ futuram resurrectionem mortuorum, et ita manifestum, ut hinc quisquis dubitaverit, impudenlissime se dicat christianum; quæritur qualia corpora habebunt sancti, et quæ vita corum futura sit. Multis enim visum est resurrectionem quidcm fieri, sed per solas animas. CAPUT VII. -7. Quaestio, qualia futura sint corpora. Regula fidei, symbolum. Apta similitudo. Quia vero rcsurgunt et corpora, non opus est diu disserere post sermonem præteritum. Sed objicitur hujusmodi quæstio: Si corpora futura sunt, qualia futura sunt? Talia qualia nunc sunt, an alterius modi? Si alterius modi, quis ille modus? Si talia, ergo ad eadem. opera? Quia ergo non ad eadem præscribit Dominus, quia non ad talia docet Apostolus. Nam non ad eamdem vitam, non ad eadem facta mortalia et corruptibilia et peritura atque transeuntia, non ad carnalia gaudia, non ad carnales consolationes. Si ergo non ad eadem, Dee talia. Si non talia, quomodo ergo caro resurget? Carnis autem resurrectionem babemus in regula fidei, et eam confitentes baptizamur. Et quidquid ibi conOtemur, ex veritate et in veritate confiternur, in qua vivimus et movemur et sumus. Temporalibus enim gestis ct transcuntibus quibusdam ac prætereuntibus lactis instruimur ad vitam æternam.