Latin
362.44.134 to 362.44.156
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.44.134-156
Unproofread scanNot analysed yet
Et ille Dominus por ætates ab infantia usque ad juventutem cucurrit, quia carnis adhuc mortalis gercbat substantiam: posteaquam resurrexit in xtatc in qua sepultus est, numquid credimus eum in roelo senescere? Ergo erunt, inquit, æquales Angelis Dei. Abslulit de mcdio suspicionem Judacorum, rcfellit calumnias Sadducæorum: qnia Judæi credebant quidem resurrecturos mortuos, sed ad quæ opera resurgerent carnaliter sentiebant. Erunt æquales, inquit, Angelis Dei. Audisti de virtute Dci, audi etiam de £cripturis. De resurrectione, inquit, non legistis, quomodo locutus sit Dominus ad Moysen de rubo, dicens: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 23 32, et Luc. xx, 27-58). CAPUT XVI. —19. Resurrectio ad vitam sine corruptione. Mutatio carnis in melius bonorum propria. Quod crgo resurgamus, dictum est: ct quoniam ad vitam Angelorum resurgimus, a Domino audivimus: in qua vcro specie resurgamus, ipse ostendit in resurrectione sua. Qnia vero ipsa species corruptionem non habcbit, Apostolus dicit: Hoc autem dico, fratres, quia curo et sanguis regnum Dei hæreditate possidere non possunt; neque corruptio incorruptionem hæreditate possidebit: ut ostenderet nomine carnis et sanguinis corruptionem mortalis animalisque corporis se intelligere voluisse. Deinde solvit jam ipse quacstionem, quam possent ab eo solliciti auditorcs exquirere: quia sollicitior ipse de intellectu filiorum, quam filii sunt de verbis parentum. Subjungit ergo, et dicit: Ecce mysterium vobis dico. Quiescat cogitatio tua, o homo, quisquis es. Coeperas cnim cogitare do verbis Apostoli, quod caro humana non resurgat, cum audires, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit: sed præbe aurem consequentibus verbis, et corrige præsumptionem cogitationis. Ecce, inquit, mysterium dico vobis: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Quid est hoc? Mutatio quippo aut in pcjus est, aut in melius.