Latin
362.44.205 to 362.44.228
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.44.205-228
Unproofread scanNot analysed yet
Nos utique fidelcs dixit, ct priores resurgentes ad vitam æternam. Ergo illa mutatio, quia piorum atque sanctorum est, in melius erit, non in deterius. Immutatio sanctorum in resurrectione qualis erit. Caro et sanguis proprie corruptionis et mortalitatis nomina. Sed quæ est ista mutatio? quid est illud quod ait, Immutabimur? Species amittitur quæ nunc est, an sola corruptio, propter id quod dictum est, Caro et sanguis reguum Dei possidere non possunt; neque cor ruptio incorruptionem hæreditate possidebit? Quod ne auditorem moveret ad desperandam carnis resurrectionem, subjecit, Ecce mysterium vobis dico: omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Et ne putaremus immutationem in pejus futuram: et nos, inquit, immutabimur. Restat ergo ut dicat qualis immutatio futura sit. Oportet enim hoc corruptibile, inquit, induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Si corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalilate; jam non erit corruptibilis caro. Si ergo non erit corruptibilis caro, cessabit nomen corruptionis in carne et sanguine, cessabit etiam nomen proprium carnis et sanguinis; quia mortalitatis sunt ista nomina. Et si ita est, et caro resurget, et quia immutatur ei nt incorrupta, caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Quod si illam immutationem in eis aliquis intelligere voluerit, quos tunc adhuc vivos ille dies inventurus est; ut qui jam mortui erant, resurgant, qui autem adhuc vivunt, immutentur; ut eorum personam suscepisse credatur Apostolus, cum ait, Et nos immutabimur: eadem tamen ratio consequetur, quia illa incorruptio ad omnes utique pertinebit, cum corruptibile hoc induel incorruptionem, et mortale hoc induNt immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Corpus autem quod jam mortale non est, nf. n proprie dicitur caro et sanguis, quæ terrena sunt corpora: sed corpus dicitur, quod jam coeleste dici potest.